monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, IX <<<     >>> XI

Caput X

1 Post haec tantae promissionis validissima firmamenta, ne putarentur in Salomone completa, tamquam id speraretur nec inveniretur: "Tu vero", inquit, "reppulisti et ad nihilum deduxisti, Domine."
Hoc quippe factum est de regno Salomonis in posteris eius usque ad eversionem ipsius terrenae Hierusalem, quae regni eiusdem sedes fuit, et maxime ipsius templi labem, quod fuerat a Salomone constructum.
2 Sed ne ob hoc putaretur Deus contra sua promissa fecisse, continuo subiecit: Distulisti christum tuum. Non ergo est ille Salomon, sed nec ipse David, si dilatus est christus Domini. Cum enim christi eius dicerentur omnes reges mystico illo chrismate consecrati, non solum a rege David et deinceps, sed ab illo etiam Saule, qui populo eidem rex primus est unctus (ipse quippe David eum christum Domini appellat): erat tamen unus verus christus, cuius illi figuram prophetica unctione gestabant; qui secundum opinionem hominum, qui eum putabant in David vel in Salomone intellegendum, differebatur in longum; secundum dispositionem autem Dei venturus suo tempore parabatur.
3 Interea dum ille differtur, quid factum sit de regno terrenae Hierusalem, ubi sperabatur utique regnaturus, secutus iste psalmus adiunxit atque ait: "Evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem eius; destruxisti omnes macerias eius, posuisti munitiones eius < in > formidinem; diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis; exaltasti dexteram inimicorum eius, iucundasti omnes inimicos eius; avertisti adiutorium gladii eius et non es opitulatus ei in bello; dissolvisti eum ab emundatione, sedem eius in terram conlisisti; minuisti dies sedis eius, perfudisti eum confusione."
Haec omnia venerunt super ancillam Hierusalem, in qua regnaverunt nonnulli etiam filii liberae, regnum illud tenentes in dispensatione temporaria, regnum autem caelestis Hierusalem, cuius erant filii, in vera fide habentes et in vero Christo sperantes.
4 Quo modo autem ista venerint super illud regnum, index est rerum gestarum, si legatur, historia.